Zum Gesamtüberblick Zur vorigen Seite Zur letzten Seite (Inhalts- und Abbildungsverzeichnis)
Konrad Klose, Geschichte der Stadt Lüben, Verlag Kühn Lüben, 1924, S. 542/543
- 542 -

Die ältesten auf die Stadt bezüglichen Urkunden

1. In Nomine Domini Amen. Ea quae per assertionem Principum seriosius ordinantur, jure debent robur perpetuae firmitudinis obtinere. Igitur Nos Conradus, Dei gratia Dux Slesiae, haeres regni Poloniae et Dominus in Sagano notum fore volumus universis ad quos praesens pagina divolvetur, quod sano consilio nostrorum fidelium Procerum utentes volentes proterviam quorundam acerborum compescere, imo nostros fideles ac dilectos cives in Lubyn in perpetuum iure et pace conservare, damus eis et seriose volumus, quod quicunque vel nostrorum Procerum vel quicunque caeterorum qualiscunque conditionis fuerint, si proterviam violentiam insolentiam rebelliam vulneribus; caedis, plagis bloschlaege, depilationes, malecrationes, vel alias qualescunque sint in civitate nostra Lubyn, vel in confinio sepis fecerint, coram advoeato hereditario in ipsa civitate pro eisdem debent respondere. Datum in Die Assumptionis gloriosae Virginis Mariae in Sagano anno ut supra (15.8.1295).

2. In Nomine Domini Amen. Nos Conradus Dei gratia Dux Slesiae et Dominus Sagani notum esse volumus universis praesentibus et futuris, ad quos devenit praesens scriptura, quod ad emendationem civitatis nostrae Lubyn ipsorum civium nostrorum Luben;iium precibus inclinati ac usi sano consilio nostrorum fidelium Baronum admisimus ipsos cives Lubinenses quinquaginta mansos intra spatium unius milliaris ad quamcunque partem a civitate Lubyn poterunt inveniri, de ipsorum propriis denariis libare, quos quinquaginta mansos praedicti cives nostri Lubinenses cum ipsorum liberis iam natis et in futuro nascendis solutos ab omnibus exactionibus et solutionibus nostris quibus libet, quocunque nomine censeant ratione allodiorum ad civitatem nostram Lubyn pertinentium, libere ac perpetuo possidebunt. Ut vero haec permaneant inconvulsa et robur obtineant firmitatis, hanc literam nostri sigilli munimine permisimus roborari. - Actum et datum apud Lubyn in crastino omnium sanctorum anno Domini Millesimo ducentesimo nonagesimo nono praesentibus viris idoneis ac honestis, quorum nomina in praesenti charta sunt conscripta videlicet, Dn. Marco castellano I,ubinensi, Dn. Stephano de Berndorf, Dn. Nicosio de Werdrow, Dn. Jacobo rectore ecclesiae de Vintz, Dn. Iwano de Callow, Dn. Alberto advocato provinciali Saganensi, Sennano scriptore curiae nostrae et aliis quam pluribus fide dignis et honore. (2.11.1299.)

3. Super antiquam civitatem, antevalvam Lignicens. et de aqua de Crichen Illustr. Ducis Johannis 1319.

In Nomine Domini Amen. Cunctorum perit memoria gestorum, quae non veridictione testium vel sigillatis apicibus fuerint roborata. Noverint igitur universi tam praesentes quam futuri tenorem praesentium audituri, quod Nos, Johannes, Dei gratia Dux Slesiae et Dominus in Stinavia, nostrorum fidelium Baronum fretus consilio, antiquam civitatem, id est antiquum Lobyn (Altstadt) Nobis ac. nostro dominio deservientem damus et donamus et conferimus nostris fidelibus ac dilectis civibus in Lobyn omni nostro iure principatus, omni nostro dominio, omni iure patronatus, binos num-

- 543 -

mos de iudicio derivantes, sicut hactenus habuimus, plane nihil excipientes de omnibus, quae pertinent vel pertinebunt ad ipsam antiquam civitatem in universis eius mentis, terminis seu grenitiis, nemoribus sive aquis. Nominatim donamus nostris fidelibus civibus in Lobyn piscinam antevalvam (Kuttelteich) Lignicensem, quae vocatur nova piscina, omni nostro iure ac nostro Dominio cum ipsa aqua de Crechon descendente in ipsam piscinam dilatacando, perfundando, aedificando et in omnes usus vertendo, sicut ipsis utilius videbitur expedire, usque in alvetum nostrum retro castrum Lobyn, noscentes quod ipsi cives nostri dilecti fideles reficiant et teneant agger, id est densatam per novam piscinam, ceteras etiam firmitudines nostrae civitatis Lobyn, melius possint emendare.

In cuius rei testimonium praesentia conscribi iussimus eaque nostris sigillis roborari praesentibus Wolweramo de Panewycz, Ottone de Paskewycz et Ottone filio suo, Pakusio et Tammone de Zobyrowitz, Domino Gysilhero plebano in Lobyn nostro delecto et aliis quam plurimis fide dignis. Actum in Stynavia anno Domini MCCC nonodecimo. Datum per manus Eliae notharii nostrae curiae, per quam praesentia sunt confecta, datum in die Beati Georgii martyris gloriosi (23.4.1319).

4. In nomine Domini Amen. Decus est principum subditorum suorum commodis pia consideratione prospicere et eorum preces supplices misericorditer exaudire, ut sie per gratiam diligantur in populis et per Dominum in terris tueantur. Qua propter Nos Johannes Dei gratia dux Slesiae et Dominus Stynaviae notum facimus universis praesentium notitiam habituris, quod inclinati precibus nostrorum fidelium civium in Lubin ipsis eorumque legitimis successoribus atque dictae civitati nostrae Lubinensi mericam nostram (Stadtheide), sitam in via, qua itur versus Glogoviam, eum omnibus suis metis et terminis, prout a temporibus retroactis et patris nostri piae memoriae atque nostris circumferentialiter est distineta, pro suis utilitatibus et pascuis donavimus tradidimus et iure feudi contulimus in perpetuum libere et pocifice (?) possidendam. Ut autem haec nostra donatio a nostris successoribus non violetur, praesentes dari iussimus sigillo nostro roboratas. Actum in Lubin Anno Domini 1323 praesentibus nostris fidelibus Ottone de Kemnitz, Thammone de Czobegersdorff, Fritzone de Swinern, Syfrido Brocotonis, Conrado iudice curiae nostrae, Burgoldo de Benettindorff et aliis multis datum per manus Erinberthi, nostri prothonotarii 6. Idus Octobris (10.10.1322).